A cura di Taras66
Pubblicato il 28/05/2007
Odyssee Marine Exploration non č il titolo di un film, ma una fantastica operazione di recupero di un autentico tesoro in monete d'oro e argento da una nave affondata nel 17° secolo. EPHEMERIS, sempre attento agli eventi eccezionali ci dŕ un resoconto di tutta la complessa operazione, naturalmente in latino.
Urinatores* maris profundi US-Americani in Mari Atlantico thesaurum repperęrunt omnium maximum, qui umquam inventi sunt in nave submersâ. Idem thesaurus aestimatur pretii esse 500 milionum dolariorum. Locus autem, ubi repertus est, tegitur silentio.
Tampâ ex urbe Floridanâ - Quadringentis (400) annis ante navis, cui impositus erat idem thesaurus enormis, aquis submersa est. Nunc urinatores negotiationis, cui nomen est „Exploratio Marina Odyssęa" (Odyssee Marine Exploration) praedam opîmam ad lucem reportaverunt: dimidium milionem monetarum argentearum et aliquot centum monetas aureas et res arte factas, quibus pretium universum aestimatur esse quingentorum milionum dolariorum. Si rectę aestimatur, hôc thesauro superatur ille a.1985 repertus, qui fuit pretii quadringentorum milionum dolariorum.
Repertores: Thesaurus milionarius in Mari Atlantico repertus
|
|
Gregorius Stemm, unus ex negotiationis Odyssęae conditoribus, silentio tegit ipsum locum, quo thesaurus est repertus. In hac regione tot naves esse aquis submersas, ut ipsi thesaurorum quaeritatores nondum certo scirent, cuius nationis, magnitudinis, aetatis esset navis a se reperta. Locum repertionis situm esse in aquis internationalibus.
Gregorius a diurnariis ipsorum "New York Times" interrogatus: "Animi nostri" inquit „inflammati sunt monetarum varietate historicâ. Huius thesauri qualitate atque multiplicitate perspectis collectores admiratione stupebunt."
Monetae interim aeroplano iam transportatae sunt in Civitates Unitas. Nicolaus Bryer, cui mandatum erat, ut easdem monetas aestimaret existimaretve, dixit hunc thesaurum saeculi decimi septimi esse incomparabilem: „Nihil" inquit „nôvi comparabile".
E verbis negotiationis Odyssęae iudicialiter declaratis nonnulli rei periti concludunt thesaurum repertum esse circiter 70 chiliometris a litore Angliae australi-occidentalis remotum. US-Americanus iudex enim foederalis die Mercurii concessit negotiationi, quae petiverat, ut sibi exclusivę liceret in hac regione investigare navem saeculi septimi decimi diffractam.
Negotiatio Odyssęa nihil dixit de monetarum terrâ originali et valore et cusione. Actioni thesaurum e fundo maris elevandi nomen impositum esse „Oloris nigri" (Cigno Bianco) .
Thesaurus omnium, qui usque nunc e nave diffractâ erant elevati, maximus a.1985 repertus est in "Nuestra Senora de Atocha" nave Hispanicâ, quae a.1622 ante Floridam procellâ exortâ aquis submersa erat. Qui repertus erat a Melvino Fisher thesaurorum quaeritatore.
Negotiatio Odyssęa tredecim annis ante condita est. Ei negotium optimę successit eo quod a.2003 in Georgiâ civitate Americanâ repperit quinquaginta milia monetarum in nave, cui nomen fuit "SS Republic of Savannah". E mense Ianuario Negotiatio Odyssęa in Freto Gaditano** quaeritat Anglicam navem bellicam diffractam, cui nomen fuit "HMS Sussex", quae a.1694 aquis submersus est fortasse novem tonnis auri onerata. Si Odyssęa hanc thesaurum reppererit, eundem dividere debebit cum gubernio Britanniae.
_________
*űrînâtor,-ôris m. - Angl. diver. **Fretum Gaditanum n. - Angl. Strait of Gibraltar.
Hanc relationem d.19.m.Maii a.2007 h.13.59 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross - 26/05/2007 19h20
COMMENTO:
Questa volta EPHEMERIS ha dato prova di essere attenta anche a un fatto di cronaca internazionale del tutto particolare, qual č il recupero eccezionale di un tesoro dal fondo del mare estratto di recente da una nave affondata nel mare della Florida nel 17° secolo. Eccezionale sia per i lunghi e minuziosi preparativi da parte di una equipe di specialisti dotati di attrezzature molto sofisticate, sia per il valore stesso del tesoro consistente in monete d'oro e d'argento del valore di 500 mila dollari. Un valore che supera ampiamente altri recuperi effettuati in passato. Le foto documentano varie fasi dell'operazione, fra cui il mezzo subacqueo ROV al quale č dovuto in gran parte il successo arriso agli organizzatori dell'impresa. Da sottolineare il nome classico che era stato attribuito a questa operazione: Odyssee Marine Exploration (Esplorazione Odissea Marina), una Odissea che si č conclusa felicemente, grazie al recupero miliardario.
La relazione apparsa il 19 maggio 2007 sul settimanale tedesco "Spiegel online"č stata tradotta in latino da Nicolaus Gross direttore editoriale del sito Internet.